Magnus
es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est
numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo
circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et
testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua
portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad
te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire
et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius
sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest
invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt,
in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt
dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes
laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te:
praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi,
quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris
tui.